# De naturali parte medicinae 2

Jean Fernel, De naturali parte medicinae, LIBRI QVINTI DE ANIMAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-naturali-parte-medicinae/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-naturali-parte-medicinae/2

At (intiiii quiunt) ventris ori ingenita vis est appetendi, quae cùm sensu quodam eximio indigentiae atque plenitudinis molestiam percipiat, sa turariquidem potest: reliquae autem partes eo sentiendi munere destitutae sunt, quae quoniam satietate nulla praemuntur, naturali quodam desiderio tanquam stirpes, ex venis nullo puncto temporis intermisso alimentum rapiunt, neque fieri potest si materia suppetit vt aliquando illae trahendi finem faciant. Haec mihi videtur aelicatior vt ita dicam molliorque ratio, quàm philosophi vis grauitasque postulat. Si enim partes assiduè trahunt, insaturabiliter explentur, estque naturalis earum cupiditas insatiabilis. Hoc verò quid aliud est quàm partes perpetuo & insanabili malo teneri? quàm morbum cum integra valetudine confundere atque omnia perturbare? Bulimum quidem & diabetem affectiones praeter naturam dicimus, quod assiduo desiderio ad trahendum impellant, neque vllum agendi modum adhibeant. Similiter igitur & in nobis quantumuis benè valemtibus, si partes corporis trahendi moderationem non adhibent, debent infirma atque etiam aegra valetudine censeri. Iam verò quod illi proponunt partes corporis nullum sensum habere indigentiae atque plenitudinis, quem exitum reperire possit ęstimemus. Hoc fixum atque ratum omnes habent, venas & habitum corporis cùm su pra modum implentur, plenitudinis mole veluti pondere aliquo grauari: hinc grauissima mala impendere, quae prospicenis Hippocrates iubet habitum soluere sine mora. Hoc & natura saepe aggreditur, dum onere oppressa & quasi extincta, miris conatibus superuacuam molem per nares, per vterum, aut mariscas à se tanquam à ceruicibus depellit. Deinde verò multis antè rationibus corroboratum est, par tibus naturalem quendam sensum inesse conuenientis & aduersae qualitatis, eoque naturale defiderium incitari. Quod si est, cur non item molesti ponderis atque grauitatis sensus inerit? Iam si quis inest vt certè videtur, cùm ad mediocritatem partes implebuntur, earum cupiditas & naturale desiderium expleri satiarique debet. Quocircà si supra hanc mediocritatem eas impleri contingat, non id solùm trahentis facultatis desiderio, sed ijs maximè causis quas suprà recensui, fieri necessum est. Sanguinis & humorum iniecore procreatio. Cap. III.

---

Jean Fernel, De naturali parte medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_naturali_parte_medicinae.
