# Experimenta nova anatomica 103

Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica, CIƆIƆC LE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/103

IOANNI PECQVETO INGENIOSISSIMO MEDICO AMICO SVO SINGVLARI, ADRIANVS AVZOTIVS S. P. D. ON POSSVM (Vir Doctissime) quin demirer non paucorum vecordiam, qui existimant nihil in Physicâ post Aristotelem, nihil in Medicinâ post Galenum exquirendum; ita ut suam scientiam jam non ex Naturâ, sed ex illorum libris hauriant, in eoque toto vitae suae tempore laborent, ut quid senserint ij Authores addiscant, parum soliciti ipsam Naturam auscultare; quasi verò boni illi Viri, quos constat in plerisque errasse, soli fuissent ipsius Interpretes, & ita omnes ejus operationes exhausissent, ut vix quidquam scitu dignum restaret detegendum; in eoque posterorum curiositas limitanda esset, ut Veterum perpetui remanerent discipuli, eosque solummodo imitari conarentur. Quod praejudicium, quantùm progressus in plerisque Scientijs & Artibus ut Medicinâ, Physicâ, Architecturâ, Sculpturâ &c. retardaverit, vix exprimi potest. Melioribus sub auspicijs militas (Carissime PECQVETE) cumque non ignores nos in Physicâ si quid scimus, nihil scire praeter Experimenta & Observationes, eaque quae ex ipsis juxta principia Metaphysica & Mechanica deducuntur; liberiorem nactus animum, aliam viam instituis, & cum ipsâ Naturâ congrederis, eamque tuis Experimentis quasi denudas, ut ea, quae latere voluit nisi penitius inquirentes, observes.

---

Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_nova_anatomica.
