Latin
CIƆIƆC LE
Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica 104
Unproofread scanNot analysed yet
Id testatur illud tuum Inventum de Vasis Lacteis, quo nobilius aetas nostra non vidit, quodque aut Orbis novi detectioni, aut praeclarissimis artificiis tantò praeferendum puto, quantò sanitas nostra Auro, commodo, aut voluptati praestat. Asellij quidem de Venis Lacteis per Mesenterium disseminatis Monitum pluris faciendum. Sed quis saturo Animali Ventrem aperire poterat absque earum observatione? Tua verò Vasa ita abscondita sunt, ut omnes hucusque Anatomicos, qui vivas Animantes dissecuerunt, penitus fugerint. Tanta in hoc tuo Reperto requirebatur felicitas, cui accedere debebat summa tum diligentia, tum dexteritas, ut quidquid ad ipsum pertinet indagares, quas in tuis dissectionibus ad id saepe saepius institutis, non defuisse (si alicujus authoritatis sint mea verba) testari possum, ita ut vix credam quippiam novi circa haec Vasa praeter ea quae observata sunt detectum iri. Non quod cujusquam curiositati limites statuam, cum optem nova observari, si quae sunt, &praesertim si appareat via, quâ nonnullis motus dubijs opinaris majorem seri partem à Chylo statim in Receptaculo tuo separatam ad Renes ferri; an existant quoque meatus, quos admittere coguntur, qui Lac merum Chylum esse putant, quod tamen vix probabile existimo; Tum quòd nulla, licet diligenter indagantibus, se prodat via per quam.