Latin
CIƆIƆC LE
Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica 106
Unproofread scanNot analysed yet
Quod de Sanguinis Circulatione clarum est; cum ex eâ multa adversa ijs quae ex conficto motu Sanguinis duduxerunt Antiqui, consequantur. Per solas enim Arterias Cor Sanguinem distribuit, quemadmodum truncus per ramos succum seu Sapam; &Venae ad instar radicum, Sanguinem ad Cor, ut ad truncum referunt; ita ut Venae, Cor, &Arteriae plantam quasi constituant. Optarem certè ut quaecunque Circulationem spectant, ex Principijs Mechanicis, à quibus penitus. dependent dilucidè explicarentur; mensuraretur scilicet quantum fieri potest, Arteriarum, sociarumque Venarum proportio &earum in singulis partibus amplitudo; conjicereturque tum motûs velocitas major in Arterijs quàm in Venis, cui parum confert ex Cordis fervore Sanguinis raritas, cùm fere nulla sit; tum Circuitionis per singulas partes tempus, quod pauca minuta nullibi excedere opinor. Inde enim praeter innumera circa Venena, Febres, Morbos Contagiosos, &praecipuè Haereditarios, Partium usus, Medicamentorum operationes, &c. Venae sectionis doctrina pendet, quam tanti momenti facit plerorumque Medicorum praxis, qui eam magno saepius vitae nostrae, sed semper longaevitatis dispendio, abjectis efficacissimis remedijs, ferè ubique &solam usurpant. Sed ut de Vasis tuis dicam, nonne jam omnia in Medicinâ immutanda sunt, eum receptae sententiae de Chyli in Sanguinem mutatione à Iecore factâ, penitus innitantur, quam constat minimè fieri; Cor enim Chylum primum recipit in Sanguinem excoquendum, &Hepar non nisi peculiare officium, sicut &reliqua alia Viscera, ad repurgandum transcolatione excrementis Sanguinem, aut perfectione aliquâ donandum, sibi vendicare potest.