# Experimenta nova anatomica 106

Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica, CIƆIƆC LE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/106

Quod de Sanguinis Circulatione clarum est; cum ex eâ multa adversa ijs quae ex conficto motu Sanguinis duduxerunt Antiqui, consequantur. Per solas enim Arterias Cor Sanguinem distribuit, quemadmodum truncus per ramos succum seu Sapam; & Venae ad instar radicum, Sanguinem ad Cor, ut ad truncum referunt; ita ut Venae, Cor, & Arteriae plantam quasi constituant. Optarem certè ut quaecunque Circulationem spectant, ex Principijs Mechanicis, à quibus penitus. dependent dilucidè explicarentur; mensuraretur scilicet quantum fieri potest, Arteriarum, sociarumque Venarum proportio & earum in singulis partibus amplitudo; conjicereturque tum motûs velocitas major in Arterijs quàm in Venis, cui parum confert ex Cordis fervore Sanguinis raritas, cùm fere nulla sit; tum Circuitionis per singulas partes tempus, quod pauca minuta nullibi excedere opinor. Inde enim praeter innumera circa Venena, Febres, Morbos Contagiosos, & praecipuè Haereditarios, Partium usus, Medicamentorum operationes, &c. Venae sectionis doctrina pendet, quam tanti momenti facit plerorumque Medicorum praxis, qui eam magno saepius vitae nostrae, sed semper longaevitatis dispendio, abjectis efficacissimis remedijs, ferè ubique & solam usurpant. Sed ut de Vasis tuis dicam, nonne jam omnia in Medicinâ immutanda sunt, eum receptae sententiae de Chyli in Sanguinem mutatione à Iecore factâ, penitus innitantur, quam constat minimè fieri; Cor enim Chylum primum recipit in Sanguinem excoquendum, & Hepar non nisi peculiare officium, sicut & reliqua alia Viscera, ad repurgandum transcolatione excrementis Sanguinem, aut perfectione aliquâ donandum, sibi vendicare potest.

---

Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_nova_anatomica.
