# Experimenta nova anatomica 107

Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica, CIƆIƆC LE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/107
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/107

Inde enim ex singulorum Viscerum intemperie Febris & Hydrops duae praecipuae, & contrariae Sanguinis corruptiones exoriuntur. Vnde jam vix reperire est paginam in libris tum Medicis tum Anatomicis, in quâ crassi errores saepius non occurrant. Tanti itaque est tuum inventum (Industria PECQVETE) quod si nondum singularum partium officium patefacit, (nec enim per illud Lienis, Pancreatis, & in eo canalis Virfungiei, &c. usus innotescit) aliquibus tamen sua munia penitus restituit; Ita ut demirer quomodo persuasum fuerit quibusdam, quibus ignotum erat, se veram Animalium originem, modumque eorum conformationis optimè nosse. Illud majoribus laudibus non extollo cum res ipsa clamet, tibique obstrictum reddat universum Orbem. Verùm cum infinita restent detegenda, ibi sistendum non est; à Te enim plura speranda suadet aetas tua, cùm vix primos Iuventutis annos adeptus tanto thesauro Medicinam locupletaveris, possisque plures Scientias & Artes novis Repertis cumulare. Perge itaque (Mi PECQVETE) Physicam, & praesertim Medicinam, & Anatomiam tuis observationibus exornare.

---

Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_nova_anatomica.
