# Experimenta nova anatomica 15

Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/15

Exhaustâ penitus cum Chylo RECEPTACVLI cognitione, Asellij rursum memor, evoluto Mesenterij meditullio Glandulam, quam inibi maximam scribit, investigo; sed laborem meum prorsus fraudavit absentiâ. Domesticis enim Animantibus ut plurimum Glaudula deest, aut certè in plures distinctè parvulas ad quinarium usque suppartitum (ut ante me Walleus annotauit) videas detumescere. Tres exhibuit Animalis, quod lustrabam, Mesenterium, manifesto dissitas interuallo. Emulgentibus adjacebant; unica dexteram, oblongiori paulò figurâ, contingebat, iuxta sinistram reliquae rotundiori corpusculo Sphaerulas magis imitabantur. Libuit earundem, ut & Aselliani, ubicunque repertum fuerat, Pancreatis usum inquirere. Dum, turgidis Lacteis tumet Mesenterium in Glandularum hujusmodi cavernosos sinus Chyli pars infunditur: argumento sunt non circumfusi duntaxat ijsdem, instar Araneae Lactearum aliquot canaliculi, sed exundans etiam, si dispescueris, Chyli profusio. Verùm exonerante Lacteas Mesenterio, Chylus ex Glandulis, etiam tum per inferiores, ut pauciores, ita & capacitatis amplioris fistulas in RECEPTACVLVM effunditur à quo refluxum ostiarij Valvularum obices ad Mesenterium (ut & hoc ipsum prorsus sublatum, perseverante RECEPTACVLI tumore, arguit) intercludunt: residuo tantùm in Glandulis, superstitis cujusdam seri humore, quem ex alimento transeunte superfluum, velut in hospitij mercedem, spongiosas duxi Glandulas combibisse.

---

Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_nova_anatomica.
