Latin
CAPVT V
Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica 16
Unproofread scanNot analysed yet
Litaveram nisi Lactearum exerrans per Thoracis Spinam bivium admirantes oculos albicanti pertinaciter tumore, iterum ad se revocasset. Constrictis vinculo ad tertiam Dorsi Vertebram ostiolis, alveos deorsum distenderant; nec ipsae tamen, deponentibus per disruptum RECEPTACVLVM Lacteam substantiam Mesentericis, visae sunt tantisper Chylum refundere; aut minus tereti deturgere canaliculo. Ergo cum prementis indicis incitabulo tumentes retrocitarem, latentes in nodosis numerosè tubulis Valvulae supremum mihi laborem, non ingrato sanè sui testimonio, irritum perfecerunt.