Latin
CRAMOISY
Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica 3
Unproofread scanNot analysed yet
Ita sentiunt non vulgaris peritiae Mediei Harvejus Vestingius, Conringius, Bartolinus, alijque complures; nec meliùs ipse Ioannes Riolanus (quod mirari subit pro eximiâ viri, quâ in rebus Anatomicis caeteros anteivit sagacitate) Audi hanc in rem illius sententiam Encheir. c. 18. Hoc unum, inquit, multos anxios tenet distributionis diversitas; nam in Animali vivente saturo &aperto notantur quidem istae Venae Lactea sparsae per Mesenterium: sed aliae ad Pancreas progrediuntur, aliae ad Hepar, aliae ad truncum Cavae derivantur, nullae ad Lienem, nec more Venarum Portae in unum caudicem coeunt. Ego, pace tantorum virorum, dixerim ipsorum neminem peculiari scrutinio Lactearum, intra Thoracem Venarum latebras tentavisse. Eorum tamen tribuendum arbitrer infelicitati potiùs, quàm incuriae quòd ignoraverint, non ad Hapar, non ad Venas Porta, non ad Cavam prope Emulgentes, vt receptus error obtinuit, derivari Chylum; sed quod inter diffecandum potest cuilibet luce clariùs innotescere, ab Intestinis ad RECEPTACVLVM quoddam, amplitudinis, quae ψιῶν, saltem in Brutis, compleat intercapedinem. Illud autem supra Lumborum Vertebras, disseminatarum in Mesenterio Lactearum liquorem excipit, re funditque per eas, quae intra Thoracem abditae, ad ramos usque Subclavios ductu continuo propagantur, donec intra Venae Cavae caudicem ascendentem circa Iugulares (externas intelligo) mixtus cum Sanguine, communi tum demum alveo, in Cordis voraginem muricandus, &in alimentarem concoquendus substantiam praecipitet; sicut evincatur nobili testimonio, quàm appositè Peripateticorum Princeps &Venarum asserat Cor esse principium, &Sanguinis A ij officinam.