# Experimenta nova anatomica 30

Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/30

CAPVT II. Vena Porta exceptum ex Arteriâ Caeliacâ Sanguinem per Iecur in Cavam effundit, & hinc Harveij sententia Confirmatur. ANIFESTO Sanguinis, à Corde per Arterias ad extrema, perque Venas hinc eodem loci circuitu: consilium fuit ejusdem in Portae Venis motum dignoscere. Vincti Caeliacae, quà Sanguis Mesenterium subit, Arteriae ramuli, non dispari a reliquis lege concidunt turgescuntque, à trunco nimirùm ad vinculum tumescentes, statim à vinculo versùm Intestina conflaccuerunt. Mesaraicas Portae, saepe numerò Venulas ligavi, Verùm quamvis ab Intestinis ad ligamen turgescerent, nequaquam tamen hinc versus Hepar detumebant penitùs, imò vulneratae utrinque Sanguinem effundebant. Attentavi Splenicos pari successu tubulos; etiam & Venulam (quae sortita nomen est ex vasculi brevitate, ad medium à Ventriculo ligamen tumidam, ponè quidem ad Lienem, aliquantulum vidi flaccescere, &, utrinque facto vulnere, cruoris effluvium. Ex his (nisi frequentes lubeat in Portae ramulis, cum Arterijs consortibus Synanastomeseis admittere) aut nullis infero Valvulis, aut pauxillis certè Sanguinem intra ejusdem Venae propagines cohiberi.

---

Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_nova_anatomica.
