# Experimenta nova anatomica 31

Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/31

Subiit illico Riolani mens, Sanguinem videlicet Portae per Iecur in Cavam nullatenus transfluere; meque tanti viri auctoritas ab ulteriori scrutinio prorsùs abripuisset, nisi reclamavissent oculi, quos spectaculo severos judices praefeceram, ignaviam exprobrantes in medio stadio deficientis. Ergo anxius ad Portae truncum recurrens trium ab Hepate digitorum interstitio Mesentericum ramum coërcui ligamine; pari distantiâ Splenicum angustavi; arctus quidem nodus fuit, sed tamen facilis laxaturo. Vix stringere desieram, en ad Iecur à vinculo, qui priùs intumuerat truncus exangui alveo conflaccuit; ingurgitatis aliorsum utriusque rami canalibus, non mediocri tum ab Intestinis atque Mesenterio, tum etiam à Ventriculo & Liene derivati Sanguinis confluxu. Exhaustum replevi Portae truncum relaxato ligaminum altero; moxque restricto rursus ad Hepar concidit; iteratoque crebriùs experimento, palàm fuit affatim & impetuosè in lecinoris anfractus ex Portâ Sanguinem irrumpere.

---

Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_nova_anatomica.
