# Experimenta nova anatomica 32

Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/32

Et animadvertens quantos Haec per ejusdem visceris concavam partem ramusculos, in Sanguinis (Arteriarum more) vehiculum distribuat: Num (inquam) & ipsa lecori, Arteriae titulo, Porta fervidam Sanguinis copiam in Ventriculi, coctricisque sarcinae fomentum effundat? impari prorsus, ut conjiciebam, effectui tanto, Caeliacarum propaginum exilitate. Et bene, Porta nempe intra Iecur Arteria prorsus est; ut enim à trunco Sanguinem ad extremos ramusculos dimittunt Arteriae, Venae autem ab extremis ad truncum reducunt, sic à trunco Porta Sanguinem in Hepar ad extremas mittit propagines, quem extra visceris concavum suis ab extremis ad truncum collegerat. Et ut sunt Arteriarum tunicae Venosis crassiores, sic Porta crassiorem intra Iecur tunicam adepta est, quàm sit ea, quâ per totam viscerum substantiam dispergitur. Nec me, cùm crassiorem intra Iecur dico Venae Portae tunicam, ab ἀυτοψία desciscere arbitreris, Animalis enim, quod lustrabam, ocyus disrupto Parenchymate, nudae Portae formam expedio. Ejus tunica extra Iecur Venarum simplicitatem retinens, intra Iecur Arteriosa omnino apparuit, sic ut indubitatò patuerit, quod antea suspicabar, Sanguineorum, nempe, canalium alios, ut est Aorta, nomen Arteriarum mereri tantùm; alijs quod in Cavâ planum est, solam Venae appellationem congruere; esse denique, qualem Portam expertus sum, in utrarumque munus à Naturâ dispositos. Sed cum ambigerem, quò tantum revolveretur Sanguinis profluvium, ratusque in Cavam festinare, ejus, ne dixerim cum antiquis truncum, sed ramum, quà subit Hepatis gibbum, remoto ab ipso lecore, quantùm licuit, vinculo suffocavi; ac tum ad vinculum Sanguis proruens (ingurgitato supramodum à lecore, ramo) docuit Portae cum Cava manifestum commercium; quamque appositè doctissimus inter Anglos Medicos Io. Harvejus universi motum Sanguinis dixerit Circularem.

---

Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_nova_anatomica.
