Latin
CAPVT IV
Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica 40
Unproofread scanNot analysed yet
Ac ne quispiam Synanastomoscan &Anastomoseon ex vocum similitudine munia confundat, Synanastomoseis appello intermedias Arteriarum cum Venis cohaerentium elutriando Sanguini aperturas; Anastomoseis autem Arteriarum extravasando Sanguini emissaria, &Venarum recolligendo infundibula. OBIECTIONES adversus extra vasationem Sanguinis dissolvuntur. CED audio reclamantem subtilioris in Arteriâ Sanguinis praerogativam. Nam si transcolatus in Carnibus, quî Venae crassiorem, inquies, effundunt? Meritò sanè, tecumque forsitan mirabundus adstuperem indebitam crassitiem, si totum, quod continent, Arteriae serum, si calorem eodem fervore, si impermixtum denique tabescentis Carnis senio, possent Sanguinem. Venis intrudere: At nemini dubium est Arteriosum serum partim in Renes secedere, diffundi partim per Carnes, partim per insensilem transpirationem evanescere; Sicut &eâ, quae tunicis Arteriarum est, spissitudine, fomitisque viciniâ calorem sustentari, frigore Spermaticarum partium relanguescere, Cordisque derelicti sensim intepescere distantiâ; Adde &pororum faciles expiraturo meatus; Carnes autem ut pabulo crescunt, ita destrui jejunio; id alternis per diem approbant langor vigorque, sicut esuritio atque saturitas.