# Experimenta nova anatomica 40

Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/40

Ac ne quispiam Synanastomoscan & Anastomoseon ex vocum similitudine munia confundat, Synanastomoseis appello intermedias Arteriarum cum Venis cohaerentium elutriando Sanguini aperturas; Anastomoseis autem Arteriarum extravasando Sanguini emissaria, & Venarum recolligendo infundibula. OBIECTIONES adversus extra vasationem Sanguinis dissolvuntur. CED audio reclamantem subtilioris in Arteriâ Sanguinis praerogativam. Nam si transcolatus in Carnibus, quî Venae crassiorem, inquies, effundunt? Meritò sanè, tecumque forsitan mirabundus adstuperem indebitam crassitiem, si totum, quod continent, Arteriae serum, si calorem eodem fervore, si impermixtum denique tabescentis Carnis senio, possent Sanguinem. Venis intrudere: At nemini dubium est Arteriosum serum partim in Renes secedere, diffundi partim per Carnes, partim per insensilem transpirationem evanescere; Sicut & eâ, quae tunicis Arteriarum est, spissitudine, fomitisque viciniâ calorem sustentari, frigore Spermaticarum partium relanguescere, Cordisque derelicti sensim intepescere distantiâ; Adde & pororum faciles expiraturo meatus; Carnes autem ut pabulo crescunt, ita destrui jejunio; id alternis per diem approbant langor vigorque, sicut esuritio atque saturitas.

---

Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_nova_anatomica.
