# Experimenta nova anatomica 43-2

Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/43-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/43-2

Sed nec ipsa, quae Crus alluit Arteria, cum ligabitur (si tribuendus Ponderi, Sanguinis, ut in inverso Siphone, motus) sub vinculo poterit, contra Experientiam, vacuari; nam tantillum illic residuum Sanguinis, totum nequibit, quod in Cavâ gravitat, Sangumeae molis Pondus sursum versùs protrudere. Cum autem dixi mortuorum exhaustas Arterias, cave putes in evanidam Arteriosi Sanguinis subtilitatem refundendum. Est enim huic sua quoque densitas, nec ejus forsitan, qui Venis tum Cavâ, tum etiam Portâ includitur, minor crassitudine. Monenti suppeditabit facilis Experientia. Viventis Animalis vulnera Cavam, eodem cum Aortâ, se dec ipsam pariter, si lubet Portam tempore; certè suo quisque vasculo elicitus Sanguis residet; nullus solvetur in vaporem; & nisi, qui ex Arteriarum ramulis exprimitur, laetiori paulò purpurâ rubesceret discrimen quaereres inanissimo examine. Poteris & in moribundo Sanguinem Arteriosum, si Arteriam in Cruribus liges, sistere; hoc & ipse multoties operatus, subtumidam esse versum Cor Arteriam, Sanguine vidi nequaquam evanido. Ergo cum nec Siphonis ratio Circulari Sanguinis monui conveniat; nec ipsum pondus eidem inservire videatur, imò esse plerunque (sicut in pendulis negligentiùs Artubus planum est, obstupescente Sanguinis pigritiâ vigore) impedimento; Ad externi virtutem incitabuli, proprio deficiente, confugiendum.

---

Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_nova_anatomica.
