Latin
CAPVT VII
Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica 46
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VII. Circulari Sanguinis motui sola Systoles Impulsio non sufficit. In Diastole ATTRACTIO nulla. ANGVINEM extrinsecùs Impulsio Systoles, Diastoles ATTRACTIO, rugosa Vasorum Contractio, &adjacentium partium quâlibet ex causâ Connixus, videntur afficere. Harum Vtrum, &Quid quaelibet ad Sanguinis motum conferat exacto discutiamus examine. DE SYTOLES IMPVLSIONE. Ystole Sanguinem pellit, trusaque pars praeceSdentem abigit partem; sed illa, quae Cor ipsum postrema deferit, dum in moribundis Arteriae vacuantur, quamvis nullâ corruat insequente, nihil minùs in Venas festinat; &dum Cruralem Arteriam in Animali vivo ligavimus, trans vinculum eam ad extrema inclusum sensim flaccescendo Sanguinem absque sequentis, quem filium inhibebat, incitamento, Ng. vidimus effundere. Experieris idem in Venâ, quae Crus perluit, interrumpente continui Sanguinis tenorem ligamine; tum enim ad filum ab extremis turgida, properante nihilominus versùm Cor Sanguine, non soli Systoles urgentis impulsui decursum per Arterias ad extrema, nec ad Cor inde per Venas refugium tribuendum demonstrabit.