# Experimenta nova anatomica 48

Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/48

CAPVT VIII. Esse non PONDVS tantùm, sed & rarefactorium Aëri ELATEREM Experimentis demonstratur. GEREM do Aëris Ponderositate, etiam D in proprio (ut aiunt) loco, nisi notum foret omnibus argumentum. Ecquis enim non videat Aërem ultrò in lacunas, & scrobes, vel ad imum usque (si foderis) Centrum Mundi descensurum? Quis nesciat Folliculum, quò turgidior est, eò etiam fore se ipso flaccido graviorem? Quis, si trutinaverit intensam condensato Aëre (quae Pneumatica dicitur) Catapultam (vulgo vne harque buse, ou Canne à vent) ejusdem tum pondus non observaverit superaturum explosae gravitatem? Cui demùm Aeolipilae calidae, seu cujus Aër vi caloris apprimè rarefactus est, ignota levitas, nunquam ejusdem frigidae gravitati comparanda? Nec verò Aëreum ejusmodi Pondus in Athmosphaerae vapores refundendo, putes sententiâ me deterrereri. Per Aërem enim Athmosphaeram intelligo, nec altius impraesentiarum mea Philosophia transcendit.

---

Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_nova_anatomica.
