Latin
CAPVT VIII
Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica 49
Unproofread scanNot analysed yet
Hunc fingito tibi velut spongiosi vel lanei potiùs cumuli Terraqueum Orbem ambientis molem; cujus proinde partes superiores ab inferioribus compressione gradatim incedente, sustineantur, sic ut quo Terris accedunt vicinius, eò etiam incumbentium nisu &Pondere compactiùs opprimantur; &ob id spontaneo dilatatu (quem Elaterem nuncupo) utcunque graviter aggestarum onus, subjectae nitantur, si libertas adsit, rarescere. Hinc infero ejuscemodi partium infimam, ut toti subjectam oneri, sic omnium esse maximè condensatam; &per hoc ab eâdem monsolo duntaxat Pondere, sed &Elateris, cujus tum validissimus ad rarefaciendum nixus est, virtute Terraqueae Sphaerae premi superficiem. Sed quia verba sunt &ab auribus tibi contulijus ad oculos provocandi; ante vertam desiderium tuum, &nubilosum Aëris secretum eventilante, quam ducem usque quaque sequor, Experientiâ collustrabo. Afferam imprimis aliquot nondum typis concessa, quod sciam, Experimenta de Vacuo, non me quidem egregia solertiae monimenta, absit arrogem mihi detectorum gloriam miraculorum, quae mihi priori minimè patuerunt. Nam quidquid exacto conamine circa tanti pondus argumenti crebrius erroris metu qui me solicitabat, operando laboraverim, imitatio fuit, non periculum. Auctores adducam non librorum, quos bancinrem ne audi vi quidem circumferri, Sed eorum saltem, quae sequuntur, Exprimentorum; &quorum grandis auchoritas &nomen venerabile. IESVSII . So v