# Experimenta nova anatomica 5

Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/5

Nec mora; Cor, rescissis, quibus reliquo adhaeret corpori Vasculorum retinaculis, avello; tùm exhaustâ, quae statim restagnaverat, spectantisque confuderat obtutus, copiâ cruoris, albicantem subinde Lactei liquoris nec certè parum fluidi Scaturiginem, intra Venae Cauae fistulam, circa dextri sedem Ventriculi, miror effluere. Superstitis Sanguinis residuae guttulae colorem infecerant, sic ut delitescentis intra Thoracem fortè saniem abscessus ex cruenti puris imagine, suspicarer. At cùm avulsum penitus à sede Cor, inque mensam projectum, nonaginta ferme Systolas aequabili vehementiâ compressisset, totidemque explicuisset Diastolas, & supremos tum demum efflavisset aliquantâ palpitatione spiritus, prioris cogitationis puduit, nec ultrà tantum morbum credidi tanto vigori conterminum. Perfectâ igitur Haruspicinâ, laudatisque omnibus, quas Thorax complectitur & sanissimas exhibebat, partibus, Venam Cavam à Diaphragmate ad jugulum aperio. Apparuit illico dubitati liquoris, omni tum cruoris expurgatum mixturâ fluentulum. A ramis usque Subclavijs ad Pericardium intra Venam subsidebat candidus apprimè liquor, & effuso per Mesenterium Chylo simillimus, sic ut inter utrumque collatos invicem & nitor & odor & sapor & consistentia nullum inesse discrimen ostenderint. Extinctus Animalis exenterati motus stiterat fluorem; nec, quà niveus latex erupisset, aut quo scaturijsset ab ubere, sinebat quies internoscere: Tamen gliscente reconditioris doctrinae desiderio, Thymum comprimo, Collum stringo, ipsos etiam anteriorum partium Artus, si quà fortè albicantis substantiae residuum ex vasculosis stillaret anfractibus, solicito: sed inde Sanguinis tantùm effluxerunt aliquot guttulae, nihil Lacteum in Cavam irrupit.

---

Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_nova_anatomica.
