Latin
EX PERIMENTA
Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica 53
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hinc corruit eorum Opinio, qui Hydrargyreis vesiculam spiritibus autumant returgescere, Ex quibus cùm liquidò constet Aërem, qui vesicae, post contersionem insimis recessibus tenaciter remanferat, ejusdem tunicam in Hydrargyri lapsu, insito Elatere dilatasse; etiam eum, qui interiori lagenae superficiei metallico afflictus pondere, inque rugis exterioribus vesiculae interclusus restiterat, patet &adtotam lagenae plenitudinem ejusdem Elateris virture suffecisse. Nec adversarij putem Hydrargyri gravitatem, dum lagenam implebat, Aërem penitùs foras eliminasse, Sicca continguitas Aërem non excludit, cujus exterminium soli concessum glutino; in caeteris aut adest Aër aut superficies adhaerent. Sic pueri corium humefaciunt, cujus impactu elevent &pendulas librent projiciantque gravissimorum lapidum molles. Nec ipsi liquores in totum decedunt; Consere manuum quantolibet connixu madidas volas, nullâ tamen pressurâ, intimus cavernosae cutis sinubus humor facesset; tertum naturâ vitrum est, &ab arte tamen accipit polituram, nec in Hydrargyro subturbidus argentei candoris nitor perfectissimam arguit laevitatem. Metalli certè pondus vitreae cavitati oppressum, ut dixi, Aërem afflixerat, quem collapsu expediens, intra tubum undique proprio se expliciturum Elatere revibravit. Inferes forsitan, Aërem affrictu Hydrargyri tumultuosè cadentis ad dilatationem incaluisse. Ita &ego saporem, nisi vitreorum parietum immota stabilitas obstitura decursui videretur &lapsuras, quae vitro continguae sunt, Hydrargyri partes versus centrum tubi devolveret potiùs, quàm easdem sineret perpendiculariter decidere. Ita riparum aggeres fluentorum per medios alveos praecipitantium latera reprimunt.