Latin
EXPERIM. II
Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica 55
Unproofread scanNot analysed yet
Ejus curâ nuper in Arvernis facto ad excelsissimi montis, quem vulgò nuncupant Lepuy de Domme, prope Glaromontium civitate, radices Experimento, ei, quod superius exhibuimus, propemodum simili, infusum tubo quatuor pedes longo Hydrargyrum, ad tertiam sequilineam vigesimi-septimi pollicis suprà restagnantis in subjecto vase Hydrargyri superficiem delapsum est. Conscensâ deinde montis regione Centum &quinquaginta circiter sexpedarum altitudine radices superante, qui remansit intra tubum Hydrargyri Cylindrus quinque duntaxat &viginti pollicum obtinuit longitudinem. Superato demùm jugi vertice quingentas ad minus suprà radices alto sexpedas, idem Hydrargyri Cylindrus in secundâ vigesimi quarti pollicis lineâ quietis est &altitudinis simul terminum adeptus; &sic ab imis radicibus ad supremum montis culmen, trium pollicum &unius sequilineae spatio decurtatus est, nimirum qui circumfluit jugo minori quàm medius infimusque partium pressurâ levior Aër, breviorem quoque Hydrargyri Cylindrum debuit ad aequilibrium sustinere. Nec mireris hoc Experimentum cum ijs, quae Lutetiae Pariosiorum tentavimus, Hydrargyri lapsu non congruere; nam &discrepantia mensurantis in Arverniâ pedis à nostrate, quem lineis aliquot (siquidem exactè observavi) superat, &à Centro Mundi varia forsan locorum distantia, vel te judice, potuerunt in Experimentis aequalitatem non seruare. τπαῖ τ ε ἄνει γε ἐπὶ ὑπεπας γε