# Experimenta nova anatomica 6

Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/6

Ergo (quod unicum industriae meae superfuit) Mesenterij Lacteas, quid hanc sibi juris in rem obtinerent pondere digiti grauitantis adigo commonstrare. Parent urgenti; nam è ramis Subclavijs tanta succi, quem observabam, copia profunditur, ut & ejusdem esse Lacteas originem agnoverim, & à Chylo diversum putare duxerim insanissimum. Ne tamen quid inexploratum relinqueretur; cùm è superioribus ramorum ejusmodi partibus praeceps rucret, has in longum unà cum caeteria Colli & Artuum anteriorum Venis diffindo; compressâque mox Alvi, quae turget inferiùs, capacitate; & exerto in apertos iuxta Claviculas alveos obtutu, ecce completorio mei voti exitu, indubitatò jam tum in superiores ramorum subclaviorum partes utrinque Chylus redundavit. Eκβολὰς noto pronas oculis, & spectantibus manifestas scaturigines; foraminula scilicet, paulò infra Iugulares Venas, & Axillarium Cataractas, numerosis ostiolis hiscentia. Sed & Iugularium illic Valvulas observo ruituro in Cordis gurgitem Chylo faciles ascensu penitus interdicere. Verùm, quâ tandem viâ, quibus meatibus, eò Chylus, devolveretur, non licuit ob exhaustum Animalis jamdudum mactati Mesenterium, evanescentibus planè cum expressi liquoris effluxu Lacteis, demonstrare.

---

Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_nova_anatomica.
