Latin
CAPVT IX
Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica 62
Unproofread scanNot analysed yet
Sicut enim, inquiunt, exugit Aquam exurgens Embolus, &decidens retundit; ita Cor Diastoles hiatu Sanguinem attrahendo exsorbet, quem in pressurâ Systoles cogit facessere. Tam vulgaris est Antliarum, quas quidem aspirantes vocant, in Mechanicis mentio, ut earundem nemo munus ignoret, ubi nomen audiverit: Sed utcunque sit frequens exhauriendis usus liquoribus, non fuit tamen hactenus, qui verum in tantae utilitatis instrumento humidae mobilitatis incitabulum genuinamve causam agnoverit. Arbitrati sunt Inventores, " quot deinceps in Hydraulicis versati sunt, trahi Aquam exugique ascensu Emboli, qui dum surgit Aquas excitet, &,ut sursum ferantur contra deciduae naturae suffugium, vacui acceleret metu. At rectè sapiant nec ne, sequentibus monstro ratiocinijs. Comprimitur circumquaque Terraqueus Orbis, Aëris non tantùm, ut probavimus, Pondere, sed &Elateris eidem innati robustissimo connixu; Ergo ubi Aëriarum partium aggestus in subjectas Aquas aget