# Experimenta nova anatomica 64

Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/64

Neque enim sacomatis ratio (siquidem Experientiae credimus) scatentium sinet undarum superficiem intra tubum, aut Antliam, quantùmvis Embolus sublevetur, altiùs sublimari. Etiam in Hydrargyro idipsum mirabere; Hydrargyrum quippe interiùs, ab ejus, quod in vasculo restagnat, superficie non altiori, quam septem & viginti pollicum Cylindro Antliam, aut tubum occupabit: nimirum is Hydrargyri Cylindriculus cum Aqueâ duorum supra triginta pedum circiter mole aequiponderat. Supra duos & triginta pedes nihil Aquae; supra septem & viginti pollices nihil attollitur Hydrargyri, quantolibet Embolus exantlantis robore sursùm versus retrahatur; Ergo nec vacui metus, qui etiam in excelsis Naturae succurreret, ad sequendum Aquas mobilitat; nec Aëris connixus, qui tantillâ aequiponderantis virtute exhauritur, infinito Terraqueum Orbem opprimit Elatere.

---

Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_nova_anatomica.
