# Experimenta nova anatomica 66

Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/66

EQVE mihi feliciori quis Cucurbitularum aut Aeolipilarum Attractionem ex eo, quem Ignis procurat, effectu eloquentiâ persuaserit; Vtque faciliùs, quàm meritò repugnem, intelligas, excipe meam circa Caloris negotium mentem. Aërem certè vel minimus, ut nemini dubium est, Calor dilatat; sed eo cum dilatatione, quâ spontè nonnunquam extenditur, discrimine, quòd Spontanea dilatatio virtutis Elasticae robur enervet, ut Vacui in Vacuo, cyprinaeque vesiculae Experimenta demonstrant; altera verò, quae Aëri extranea est, à Caloris videlicet accessu, firmet, & crescens augeat, languescensque sensim deprehendatur remittere. Aëris non tantùm, sed & Aquae molem accessu Caloris extendi, Thermometrum ostendit. TTA impacta superiori Thermometri ampullae maInus aut pruna contentam deprimit Aquam; insigni sanè argumento, dilatatum intus Aërem, exterioris, quem Aqueo cedere descensui cogit, robori praecellere. Nec suos duntaxat fines Caloris incentivo producit Aër; etiam Aquae moles extenditur. Id expertu facile.

---

Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_nova_anatomica.
