Latin
CAPVT III
Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica 7
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT III. Detectum intra Thoracem Lactearum bivium, ad quartam dorsi Vertebram, à Chylosâ Subclaviorum evolvitur scaturigine, ultra quam nullus Lactearum surculus ad superiora porrigitur. EVFFECISSEM illicò in demortui locum quem mihi tum ex improviso fors Canem obtulerat, nisi exhaustas ex longa inediâ Lacteas macies portendisset. Iejunum igitur parabam confarcire; cùm arbitrio Virorum, quos rei novitas ad spectaculum exciverat, impastum Animal eviscero. Manifestum fuit, quod intempestivè urgentibus significaveram; exinanitus nempe tam miserè cum Intestinis erat Ventriculus, ut nec Lactearum usquam ulla vestigia, ne in Mesenterio quidem, superfuerint cujusquam spectantium oculis sentienda. Reclamavit extemplò irrequietae censurae superciliosa austeritas, atque non apparentibus fidei denegavit substantiam. Ego cum viderem plures, ne uniuersos dicam, contemptu assensum gesticulante, quidquid argumentarer mihi concedere, Bene est (inquam apud me) oculis tandem didicistis uti: at quorum oculorum fastidiosos nictus facili subivi obsequio, corundem, aequum est, intenso deinceps intuitu, uelut in eluctabili flagello iteranti Extispici detis paenas. Praedixeram certè, accelerantibus temerè immaturam dissectionem, exilissimos esse Lactearum canaliculos, solâ succi, quem devehunt, candicantiâ notabiles, &qui, sive sequatur exugentem Cordis Diastolen, sive, quod verosimilius, proruat impellentis causae cujuspiam inferiùs disquirendae incitabulo, raram in transitu moram facturus est. Frustra alvei habebitur ratio deficiente fontis plenitudine. Nec Chylus procreatur jejunio, ut nec sumptus cibus, statim in alimentarem substantiam dissolvitur. Ergo illaqueatum Canem diaetae meae neminis tum prohibitu praepeditus subigo: &cum jejunij moras largissimâ dape compensassem, demum horâ circiter à saturitate quartâ Extorum accingimur examini.