Latin
CAPVT X
Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica 72-2
Unproofread scanNot analysed yet
TEmini, puto, dubium est, è Cordis Ventriculis in Arterias, vi quâdam Systolici seu compressorij motûs, urgeri Sanguinem, atque influere; ac si tùm nullis intermittatur objectaculis fluoris impetus, posse vel ad ipsum usque Cor solius compressionis nixu Sanguinem refugere. Verùm (ô Lector) memineris impulsum in Arterias Sanguinem, etiam continuitatis nomine Venosum ita contrudere, uti tamen nihil è Venis in Cor refluat ante absolutam penitus Systoles actionem, &Diastoles initium; &ob id Arterias non solùm sed &ipsas Venas in extremo Systoles momento duplici Sanguinis, veteris scilicet &adventitij copiâ turgescere.