# Experimenta nova anatomica 78

Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/78

Ita Peristalticus, si quis admitti debeat, neque enim uspiam à nobis in Animantibus vivis deprehensus est, Intestinorum motus, quia tunicas eorundem successivè contrahit, occlusis corrugatione meatibus, impar est intrudendo Lacteis Chylo, ni fortè & alterum ei dilatationis motum adjunxeris, quo dum superiorem Intestinorum corrugat partem inferiorem simul distendat, quae cibis ingurgitata ampliorem in Lacteas possit Chylum transfundere. Sed cum ista dilatatio, quae ex Chymo deciduo producitur, exiguae fit virtutis & vix eos, quibus intruditur Chylus aperiat porulos; ad vehementiorem Inte stinorum Compressionem sanè deveniendum est. De Intestinorum Compressione. Vjus duplicem inprimis invenio causam, Respirationem scilicet, & in Abdomine, Thoraceque musculorum Contractionem, qualem praesertim excitat excernendorum ex Intestinis retrimentorum, vel exonerandae Vesicae, vel forsitan & felleae Cystidis vacuandae necessitas. Tunc enim interclusus Pulmonibus, quem aspiraverunt, Aër, & vehemens tororum enixus non parùm viscera comprimunt; sic ut eo putem motu è Ventriculo exprimi Chymum in Intestina, & ex Intestinis Chylum seu candicantem succum in Lacteas venas irrumpere. Mitto Contractionem illam atque distentionem, quâ musculi Respirationis operâ continuato motu agitantur, non sic enim viscera comprimunt, ut ex Intestinis Chylum valeant exprimere. Mitto & Arteriarum circum Intestina micantium vibrationem; nam quiescentibus post ligatam Caeliacam Arterijs, nihil minùs Lacteas irrepens Chylus tumefacit. Super est igitur ut ad vehementem musculorum contractionem, vel ad continuam expirandi nec non asDogl pirandi vicissitudinem confugiamus. Verùm quia perpetuus Chyli, quandiu quidem alimenta suppetunt, transitus jugem pariter compressionis postulat causam, qualem ineptum in musculorum contractione propemodum momentaneâ quaerere; ad Respirationis demum vices, meo quidem judicio, recurrendum.

---

Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_nova_anatomica.
