Latin
RESPIRATIONE
Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica 79
Unproofread scanNot analysed yet
RESPIRATIONE. Quî fiat Respiratio, &quid ad Chyli motum conferat exponitur, Pulmonum non esse perviam tunicam Experimentis innotescit. CIt autem Respiratio (quod ignotum nemini) alterno Pulmonum &Aëris Elatere; sic ut dilatatione Aëris, quem exceptum calore rarefaciunt, Pulmones &simul Respirationis musculi distendantur, ac eorum deinde contractione spontaneâ ipse foras Aër cogatur erumpere. Pulmonum autem in aspiratione distentio, quam hiscentia Thoracis vulnera manifestant, argumentum est imperviae prorsùs eorum tunicae. Et verò compactior est illa, nec unquam Aëri, qualibet respirandi vi, concessura transfugiendi facultatem. Fiet dictis etiam Experimento fides, si vivae (dum dissecas) Animantis insinuatâ Bronchijs inspires avenâ; nam quidquid nitare, nullus admotae lucernae flammam Aër, nisi quà tunicam libaveris agitabit. Hic notandum venit hallucinari saepiùs Chirurgos in confossi Thoracis vulneribus; his quidem adhibent illi proximam accensae facis flammam, &ex ejus motu, quem admissus, refluendo foras spiritus procurat, laesum Pulmonem perperam inferunt. Quòd si remurmurent; ergo &in Empyicis operationibus audeant ex simili flammae mobilitate ruptum Pulmonem concludere.