# Experimenta nova anatomica 8

Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/8

Summa consilij fuit, non Lacteos obseruare, quos infinitis circumquaque videbam curipis per Mesenterium dissilientes, rivulos: sed toto studio in Thoracem incumbere. Cor illic intactum suas Systolas explicabat; caetera vitae quae Cordi vicina sunt instrumenta, suo quodque munere fungebantur. Necdum ulli vim ratus inferendam, elatum firmâ ministri manu Pulmonem à dextro latere versùs sinistri cavum reflecto, totius dorsi penetralia lustraturus. Observo surculos Cavae; omnes livebant; nullus ascendentium Arteriarum ramus ad Lactea foramina, quae recens inveneram, emicabat. Sexti paris sequor propagines, quarum hae Diaphragmatis obice sistebantur, illas imus Venter absorbebat. Tandem exerto in suprema Vertebrarum Dorsi latera contuitu, nescio quid albedinis, instar Chylosi canaliculi, oculos meos moratur. Sinuoso aliquantisper & ad spinam impacto serpebat volumine: dubium an ex similitudine Nervus, an foret vasculum quale solicitus vestigabam. Ergo subducto paulò infra Claviculas vinculo, cùm à ligaturâ sursum flaccesceret, superstite deorsum turgentis alveoli tumore, dubium meum penitus enervavit.

---

Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_nova_anatomica.
