# Experimenta nova anatomica 83

Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica, RESPIRATIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/83

Verùm quoniam è Ventriculo non pauca saepè vel ad anum, vel ad Vesicam proruunt ante requisitae coctionis complementum, nec à Ventriculo patet alia, praeterquam Lactearum ad Vesicam via, fateri cogor & ipse non rarò fieri crudorum è Ventriculo lapsum. Et verò statim post absorptum immodicè merum potulentus meijt, nec, quam fundit Vrinam lympidissimam ulla tinctura, saporve consequitur. Et hinc argumentor per Sanguinis massam, unde quidpiam utriusque contraxisset, nullatenus diffluxisse. Brevissima quoque ex Mineralibus intra corpus Vrinarum mora. Asparagorum, intra medium post assumptos horae quadrantem, lotium odorem refert, coloremque. Etiam qui ex Opopunciae, seu ficûs Indicae fructu exprimitur succus, purpureas ciet Vrinas. Ergo, inquam, ante coctionis complementum ad Vesicam ejusmodi liquores, concedente, puto vel ob urgentem nimium plenitudinem, vel aperientem diuretici fortè liquoris vim, vel quidpiam aliud Pyloro, per Chylosam semitam festinarunt. Nec mihi tu breve Vas objeceris, sic ut ejus postico facessant in Lienem ista superflua, indeque per Iecur effusa colligantur iterum, ut in Cor ascendant; ac in Arterias deinde contrusa, tandem per Emulgentes in Renes praecipitent; Nam & temporis angustia circuitui tanto non competit, & ipsa per tot errores, hu morumque mixturam tingerentur non tantùm, verùm & contra quotidianam Experientiam acuerenBILI tur salsuginem.

---

Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_nova_anatomica.
