Latin
CAPVT XII
Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica 87
Unproofread scanNot analysed yet
Et verò nullibi per uniuersas Animalium species absque Bilis mixturâ Sanguinem reperias; flavescens id serum, salsumque testatur; nisi forsitan aliquot in suppositis quibus dulcem mitior Natura Sanguinem concoxit: sicut &in alijs, quibus aciditatis expertem infudit, aut nullo penitus Liene instruxit aut sanè perexiguo. Iugis ille, qui Cor fovet, &Sanguinis massam calefacit ardor, quidquid seri tenuius est, in vapores excutit, &identidem reliquum concoquens in Bilem omnino (quam per crebram dulcis à salso elixationem expressionemque voco residuam progeniem) converteret, nisi naturae providentia in amari excrementi, seu potiùs salis nimiâ incrassati coctione purgamentum, idoneo corpus instruxisset emunctorio. Atque ut Tinctores assolent ijsdem colorum notis, circa quos operantur, manus inficere, sic &Biliosum viscus Hepar, pro variâ Bilis tincturâ aut in flavum rutilat, aut in subcinericium languescit, aut in viridem apparet nonnunquam, fuscumve colorem, etsi rubeat apprimè Sanguis nigrescere. Hinc in Foetu, in quo nullus unquam generatur Chylus; circa formationis initia croceum Hepar jam Cystidem habet &Bile turgidam purpureo alioquin Sanguine: evidentissimo sanè argumento Bilem esse,