# Experimenta nova anatomica 88

Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica, CAPVT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/88

Antequam (ô Lector) quae sentio proferam in responsum, ipse vicissim tuam hîc sapientiam interrogabo; Quânam Machinâ, dic fodes, qui Sanguis Iliacas eodem, quo & Emulgentes tempore subit Arterias serum Renibus effundit? Ob id proculdubio Naturae fagacitas Circularis Sanguini motûs imposuit necessitatem, ut per varias periodos vniversus tandem Sanguis in eadem possit hospitia successisse. Postulas rursùm; quó-nam pacto peragatur ejusmodi transcolatio; & quî fiat, ut pervia Bili demeacula serum excludant & Sanguinem, nec Bili vicissim pateant, quae serum solent admittere? an quod Bile sit serum subtilius? aut vice versâ? Tanti me, fateor, latet penitùs causa miraculi, si figurarum, quae transcolatis in sunt corporibus, & coli aperturis diversitatem renueris in suffecturam rationem admittere. Frustra quidem circulari foramini triangulum aequalis cum illius diametro altitudinis, ut & triangulari quadratum, aut aliud ejusmodi Polygonum niteris intrudere: Atqui facile mihi persuaderi sinam, non eandem Aqueis inesse partibus, quae Biliosis figurarum speciem; Bilemque propterea (saltem quae crassior est) Renum imparem meatibus, eò non posse divertere; sicut nec densius serum ijsdem incommodis in eam, quae Bili peculiaris obtigit, penetrare provinciam. Bilis etiam in minutissimis quiSint autem nec ne, busque (si perconteris) aut Aquarum particulis figurae. Respondeo Primùm, Aquam esse non porosum duntaxat corpus, sed varijs etiam pororum figuris cavernosum. Hoc mirâ doctissimus Gassendus sagacitate demonstravit. Frustra autem frigurarum astruetur in Aqueis poris diversitas, quam in ijs, quibus constat Aqua partibus, renuas admittere. Esse verò poris Aqueis figurarum diversitatem nobili probavit Gassendus Experimento. In fontanam Aquam; salis vulgaris mensuram abjecit, hujus brevi certam Aqua tantummodò partem in sui salituram, integrâ residuâ, diluit.

---

Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_nova_anatomica.
