Latin
CAPVT XII
Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica 89
Unproofread scanNot analysed yet
In eandem iterum Aquam infusi nitri pars simili mixturâ colliquefacta est, pars restitit indissoluta. Tertiò rursus eodem dispendio partim alumen resolutum est, partim intactum perseveravit. Quartò sal Ammoniacus parem, ut &alij, quos sigillatim immiscuit Aquae, fortunam expertus est. Potes etiam, ut quidem reor, liquidi salis ex eam, quam Stygiam seu fortem vulgo nuncupant, Aquâ, &dissolutorijs in eâdem Metallorum modis figuras exprimere. Haec Aqua fortis duplicis naturae: Communis altera Metallorum (excepto solari) quodlibet liquat; altera Regia etiam eorundem regem in pulverem evoluit, Argento nihilominus, illibatâ perseverantis figurae constantiâ, tantae praerogativae superbiam irridente. Communis autem materies est Vitrioli, simulque Nitri, salisque marini Spiritus. Haec evadet Regia si quantam potest Ammoniaci salis mixturam dissolverit. Nequit autem, ut arbitror, in Aurum impressionem Communis facere, quia tam exactè congruunt Aureis poris ejusmodi spirituum figurata corpuscula ut interdicto intra Metallum motu conquiescant. Caetera dissoluit vel Igne, vel, quod Metallis inest, Sulphure, diversas Metallicorum pororum cavitates, figurarum acuminibus, dum congruorum admitti consortio contendunt, arrodente; penè dixi arietante.