Latin
CAPVT III
Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica 9
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quia malum ex minimo defectu; nec dum ausus ex oculis, tam evidentis licet argumenti testibus, peremptoriam ferre sententiam; sinistrum latus interrogo; etiam illic germanus dextero latex oberrabat, qui conjectus similiter in vincula, compari exitu canalem se esse confessus est. Conspicua igitur per mediam Vascula Pleuram à socijs festino Thoracis partibus levi scalpello dispescere. Inundavit opus cruentâ eruptione intacti Cordis inexhausta vicinia: sed mox avulsum Cor &interturbato paenas labori dedit, &producendo abstulit obstaculum. Post abstersum ceruorem, ab utroque tandem ligamine canales Lacteos ad Iugulum Pleurae semotu detego. A tertiâ Dorsi Vertebrâ, ubi deseruerant sustentantis Spinae commercium, Oesophago, cui obliquè subrepebant, adhaerescentes, ad ipsas hinc &inde Claviculas procedebant: Thymo firmiter innixi quadripartito, Vel etiam numerosiori alveolo Subclavias attingebant Venas; has actutùm diffissas avidissimis oculis attendo; ecce per reperta denuò circa Iugulares foraminula, laxatis vinculis Lacteus utrinque rivulus in Cavam affatim Chylum profudit. Ac tum in miraculum resipiscente spectatorum contemptu, num Chyli ductus quispiam aut ad Caput exiliret, aut ad Artus derivaretur anteriores, eorundem incumbit scrutandum hortamine. Sed cùm amputatum Caput, truncatosque Artus nihil Lactis, ne compressu quidem inferioris Alvi sequeretur; ex illâ, quae se receperat intra Cavam Chylosae substantiae copiâ, argumentor neque ad Caput, neque ad anteriores Artus divertere Chylum, sed totum in ramos Subclavios confluere.