# Experimenta nova anatomica 90

Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica, CAPVT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/90

At quoniam hisce commixtus salibus Ammoniacus, Argenteis quidem, sed Aureis nullatenus congruit poris, Argenteos primus occupat; sic ut & compescat sodalium impetus, quos in Aurum diruto, quod aiunt, muro mobilitat & cupidos admittit. Horum autem eventuum si quam habeas (ô Lector) aliam ab Aqueorum pororum figuris, & ijs, quae sales, saliumve spiritus determinant, causam, fac ad nostram usque cognitionem propagetur. Pororum sanè quadrangularis capacitas ita consuetâ salis marini quadraturâ complebitur, sicut hexagona eorundem profunditas, hexaedrâ nitreorum occupabitur acuminum soliditate. Idem esto & de alijs salium figuris judicium. Bilis, quam salem agnoscimus oleaceo quodam dilutum humore, si sero misceatur idipsum salit; tantoque acrioris Vrina salsuginis est, quanto Bilis eidem uberior confusio; & si copia Bilis solutivam Aquae superet virtutem, quidquid superfluum fuerit in crystallinas revolutum arenulas, & (instar salis) Igne subjecto fusiles, aequum est fundo sidere. Aqua quidem calida plus frigidâ salis admixti continet, Igne nimirum illius poros, ob Aëris illic contenti, & facilis rarefactu consortium, dilatante.

---

Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_nova_anatomica.
