Latin
IOANNI PECQVETO
Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica 92
Unproofread scanNot analysed yet
IOANNI PECQVETO, IVVENI DOCTISSIMO, AC. MENTELIVS, PARISIENSIS MEDICVS, S. P. D. EHEMENTER &ex animo gaudeo, PECQVETE, quod hisce Temporibus, in quibus Virtuti ac Literis Bellum indicitur; &nulli non penè formosior Auri massa videtur, quàm quicquid Graeci Romani-ve Scriptores, sapientiâ pleni, dixêre: Te tamen vtrique acriùs incumbere animaduertam; ac Aetatem illam, quam infami otio demersi, aut vitijs grauioribus impliciti atque addicti plerique conterunt, per laudabilia Experimenta, Studiaque nobilia consumere. Atque hanc ipsam de bonarum Artium Morumque pernicie, querelam apud omnes quidem Populos extitisse legimus: Sed nullibi sanè, nec vnquam, justiorem fuisse, quàm hac, in Gallia, Tempestate, nequeunt Ciues ipsi negare. Vt ideo magis laudandus sis, Iuuenis clarissime, tollendus, ornandus, quod renitentibus Aeui fatis, effeceris, vt jam etiam cum Exteris, qui se quibusdam Inuentis Anatomen promouisse propalant, nostram Symbolam conferamus: Quin vt ijsmet ac Veteribus, in ea re quid meritò imputemus.