# Experimenta nova anatomica 93

Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica, IOANNI PECQVETO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/93

Atque hisce plurima, eaque praeclara debemus, ac ni contradicendi studium & inuidia (quae non semper vtique preterlabuntur Mentes eruditas) obtitissent, finitimos illis Posteros plura debuisse non dubitem; & ea praecipuè vel pulcherrima, quae ad nostrum vsque Saeculum latuêre: nempe Tubulos illos seu riuulos, qui Mesenterio toto sparguntur, alios à venis quas id habet, elutriando deducendoque puriori Chylo dicatos, quos Gaspar Asellius, Ticinensis Anatomicus, Annos ante triginta retexit. Deinde ipsum, Arterias inter & Venas vltrò citroque Commeatum Sanguinis ac Circuitum, quem Guillelmus Haruejus, Londinensis Medicus celebris, primus aduertit, & edito pereleganti Libello, confecit. Tertium illis addemus, multò sine controuersiâ mirabilius, de quo nunc tecum mihi sermo est, quodquidem omne in naturalis oeconomiae cognitione fert punctum, quod tu improbo labore solertiâque incredibili, tibi nuper notasti, Amicisque humanissimè hinc indigitasti: Chyli scilicet melioris RECEPTACVLVM, & quasi Impluuium, quo corriuantur ac penetrant Elices illi, seu Venae, quas Lacteas solent appellare. Deerat certè prioribus istis duobus Inuentis, Asellij puta, Coronis; Harueij verò, Principium, quae tu, magno rei Medicae commodo, primùm subolfacta ἀσχεινοία planè mirabili; post sagacitate non minore reperta, tandem imponeres, ac nouus adijceres, Et, vt ad ductuum illorum Extrema in Confluges desinentia; sic quoque ad Sanguinis massae ortûs, & frugi Succorum in Corpore motûs, Exordium, certò digitum intenderes, illamque Praecordiorum Anatomes veritatem protraheres è Puteo Democriti, quem propius imitando dum fissiculas Pecudumque reclusis Pectoribus inhians, spirantia consulis Exta, eiusdem industriam, etiam ab Hippocrate commendatam, longissimè superas, tantoque hac in parte, luculentiùs, quantò Abderitae olim scopus & studium, tuo illo praestanti fuerit ignobilius. At scimus ipsum solummodò Recrementis tantum non noscendis. quippini?

---

Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_nova_anatomica.
