# Experimenta nova anatomica 94

Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica, IOANNI PECQVETO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/94

igneis & Insaniam committentibus sanguinis partibus, earumque Sedibus inuestigandis intentum, à Coo repertum fuisse: Te autem alibilium & vitalium è contra humorum aperiendis Fontibus feliciter insudasse. Τι ἐπὶ μανίης γράφω ἀλλὸ, (inquiebat ad Hippocratem Democritus, qui super ea, hunc interpellabat) πλὴν εἶτις τὸ σίη, ὅκως ἀνθρώποις ἐιγίνεται. καὶ τίνα τρόπον ἀπολοφέοιτο. τὰ τὸ γὰρ ζῶα ταῦτα ὁκόσα ἔφη ὁρῆς τουτέου μὲν τοι γε ἀνατέμνω ἔνεκα, οὐ μισέων Θεοῦ ἔργα. χολῆς δὲ διζημενος φύσιν, καὶ θέσιν. οἷσθα γὰρ ἀνθρώπων παρακοπῆς ὡς αἰτίη ἐπιτοπολυ ἀυτη πλεονάσασαι, ἐπὶ πάση μὲν φύσει ἐνυπάρχει. ἀλλὰ παρ οἷς μὲν ἐλάττον, παῤ οἷς δέ τι πλέον. ἡ δʼ ἀμετριν ἀυτεῆς, νοῦσοι τυγχάνουσιν, ὡς ὕλης, ὅτὸ μὲν ἀγαθῆς, ὅτὲ δὲ φαύλης ὑποκειμένης. Id est Latinè, Quid de Insania scribam aliud, quam quid sit, & in hominibus quomodo generetur, cureturve: Cuius rei gratia discidi quae hîc vides Animalia ista, non quod oderim opera Dei; sed inquiro Bilis naturam atque situm, scis enim quod Bilis superabundans, homines ad insaniam adigit: quae Bilis à natura omnibus comparata est, quamvis plus in alijs, in alijs minus: Nam eius redundantia morbus est, tanquam materia quidem bona, interdum subjacet mala. Ad quae Hippocrates: ἀλληθέως γὶ καὶ φροείμως λέγεις.

---

Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_nova_anatomica.
