# Experimenta nova anatomica 95

Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica, IOANNI PECQVETO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/95

Ex quibus quidem sequitur ac innotescit apprimè Philosophorum antiquorum, Medicorumque Principes atque Coryphaeos, Hippocratem & Democritum, in penitiorem humani Corporis cognitionem quondam venisse, suoque exemplo adduci nos voluisse, Animalium Brutorum speciei cuiusuis, Consectionis ope. Hinc Aristotelem pariterque Galenum accepimus, haec ipsa non illorum solùm gratiâ, sed Hominis praecipuè, introspexisse: ob idque Libros, qui miserè perierunt, permultos scripsisse. Quid hos, quid illos. vbicumque Gentium Authores eo nomine insignes, consecter? sufficient nobis, & instar omnium erunt, illi è nostris Doctores Sapientissimi, Aeternitatis Franciae Musaei regij ambo Lectores; superiori nimirum Aetate Syluius, nostrâ autem, nostrûm omnium Antiquior ille Magister, Ioannes Riolanus, Deus bone: qui homines, quamque eximij rei Anatomicae Professores: qui, ne quid diutius occultum foret in Animantium Corporibus, quod Seculis profuturum esset, hanc quoque Spartam sedulò excoluerunt, & Extispicinam frequenter instituerunt. Tanta siquidem partium Earum, potissimè viscerum, Analogia cum nostris, (non morabor in caeteris) vt nobis cum illis in Medendi methodo concinere oportuerit: Ne quis erectae ad Caelum Fabricae cum prona, discrimen obijciat. Sed quid tanpiu in plano haeremus, cum Inuenti à te nouitas aliò nos vocet, & in sui admirationem simul appellet.

---

Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_nova_anatomica.
