# Experimenta nova anatomica 96

Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica, IOANNI PECQVETO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/96

Multa insolita, Populoque ignota profano, quotidie deprehendimus in Consectionibus, quae semper Rudes, nunquam verò Peritos stupore percellunt: Neque enim instructus & Philosophicis & Medicis Artibus quis vnquam miratus est in Natura fieri παριβάσεις, καὶ τὰ τοιαῦτα ὡς τέρατα κρίνεται, euenire. Fit quippe non rarò vt Principiorum Causarumque genitalium vario concursu, ipsa aberret, ac tanquam Contemplatione Mentes exercere satageret, diuagetur ac ludat ad Vniuersi pulchritudinem. Cur itaque stupeant homines, ait Cor. Gemma Capite sexto Libri primi Cosmocritices si quemadmodum, à nobis inter Anatomes plurimas annotatum est, in alijs quandoque occurrat situs partium planè peruersus, Hepar in sinistrohypochondrio, Lien in dextro collocetur, (quod Aristoteles sępe in Quadrupedibus: Herophilus atque Galenus in illis, & in Hominibus agnouerunt) in alijs nunc Lienes gemini, nunc velut quatuor renes reperiantur; vterus in foeminis instar spongiae rara & mollis, aliquando & purè ossea ceruix: Hepar, vt in suibus, & canibus diuisum in plures fibras vsque ad radicem: spinnarum vertebras vidi continua oßis substantia copulatas. Sunt autem in Plantis, & Animalibus caeteris, & Metallis sua miracula, futurarum rerum non infida praenuncia: Ac saepe in illis descripta reperies velut diuiuà manu, quae non temerè esse, vel sera posteritas deprehendat: Nam & loqui videas saxa cum Brutis, quando homines tacent, nonnumquam apertis penetralibus vel mortis vel crucis, vel rei alterius insculpta effigie: saepe & dissectas pecudes subsilire subitò, ac sine corde, aut cerebro reperiri. Exempla id genus frequentia, passim habentur apud Authores. Vnde nec insolens, nec inauditum aestimari par est hoc ipsum, quod paucis abhinc mensibus Lutetiae inspeximus in bene habito cadauere Cruciarij vnius, qui debitas crimini atrocissimo poenas morte exsoluit ibidem, in Platea Crucis à tractu vocata: Vbi imprimis animaduertimus ex emeritis ac rude acceptis canalibus illis (quibus ab Vmbilico nomen inditum) illum qui ed by Dig qui vena fuisset, dum vtero gereretur infans, sinistrorsum dirigi, ac in Fissa positi hac in parte lecoris, hiscere ac insinuari; vt eos qui Arteriae, dextrorsum Cor versùs, è contrà pertendere.

---

Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_nova_anatomica.
