Latin
IOANNI PECQVETO
Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica 97
Unproofread scanNot analysed yet
Ventriculi habitus vnà quoque peruersus apparuit, sic vt δισοφαγὸς, siue superius Orificium illius, dextram occuparet: vt sinistram πύλορος, seu inferius; cuius tamen extremitas (quam ἔκφυσιν quidam, δοδικαδάκτυλον alij vocant) dextram eandem petebat, ipsum supergradiendo πάνκρεας· nec statim ab eo recuruabatur, vt fieri vulgo amat. In ipsam autem, (quod notatu non indignum est) luculentus satis Canalis, ex Hepate prope Portas emanans, Pancreasque peruadens, inserebatur. Sub dextro Hypochondrio Iecinori oppositus Lien attinebatur. Intestinorum vtique glomus pari modo transuersus inuentus est: vnde illius, cui Caeci appellatio est, Appendix, Colique Principium, laeuam partem tenebant. Subtus hisce repentia maiora Vasa, μιχροκοσμου tanquam Flumina, vena Caua videlicet, atque Aorta, parem sortem experta, inter se inuicem sedes mutauerant: vt hac ratione Spermatica dextri lateris prodiret ab Emulgente partis ejusdem, quemadmodum à Trunco venae Cauae, sinistra. Praecordijs, cunctisque Partibus aluinae Regionis affatim conspectis, in Thoracicas ascendimus, inibique manu &oculis structuram Pulmonis expendimus, quae à solenni differre quadantenus cernebatur, in eo quod plures in laeua, quam in dextra illic Lobi extarent: Cordis verò penitus. nam Basis illius, quae ad Medium sub osse Pectoris, vt plurimùm in alijs dextram versùs concedit; in isto sinistram spectabat: Extrema autem, quae in mucronem turbinantur &abeunt dextram subter papillam, in Priora Thoracis demergebantur.