# Experimenta nova anatomica 99

Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica, IOANNI PECQVETO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-pecquet/experimenta-nova-anatomica/99

Parum ergo est, quod in istiusmodi, vel alijs Naturae aberrationibus & ludis, admirentur & stupeant Eruditi: Sed in eo, PECQVETE, multum est, quod iteratis, vt Ouidius habet, humanis visibus, te nouè monstrante aspeximus in quarundam Animantium adhuc dum viuentium atque spirantium Fifficulationibus: Chylum videlicet defaecatum ac exemptum sordibus, ope Venarum earum, quas à lactis candore, Lacteas dicimus, (de quibus etiam post Herophilum, capite 19. libri 4. de Vsu Partium, videtur meminisse Galenus) non ad hepar itare per Portas, & id Parenchymatis penetrare, quo Sanguis euadat, vt huc vsque putatum: Sed ad Interluuium, Mesenterio suppositum, permeare; ex eoque perreptans intrà sursum directos (si sese non implicarent in itinere) Ductus, sub lecore, Diaphragmate, & vniuerso Thorace, Subclauiorum Venae majoris Ramorum tenus, conscendere; ibique in ipsam per ostia se demittere, ac irruens per medium Sanguinem, Formamque immutans vnà cum illo eundo, Ventriculum cordis dextrum, Venarum Opificem, subire; à quo nec morâ, per Venam Arteriosam in Pulmones irrepit; ac demum ab ipsis per Arteriam Venosam in finistrum, Arteriarum fontem, ducitur: καθαρώτατον efficitur testante Ephesio, Librorum Aristotelis de Partibus Animalium, Interprete, Summamque accipit, ac Nutriendi facultate donatur. Sed quispiam receptae, & ab omni Aeuo traductae opinionis Assecla, reponet; Quid fiet nunc Hepate? Et, An frustra id factum à Natura censendum? Haud existimamus: Nam partium Corporis suum cuique attributum est munus: Attamen isti non tantum, quanta est αἱμάτωσις, quae solùm à Corde praestatur: αύτη γὰρ ὀρὶν ἀρχὴ καὶ πηγὴ τοῦ αἵματος, ἢ ὑποδοχὴ πράτη, Id enim est origo prima & fons sanguinis, aut Conceptaculum primum, inquit Aristoteles.

---

Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_nova_anatomica.
