Latin
iv
Jean Pecquet, Experimenta nova anatomica iv
Unproofread scanNot analysed yet
an spes forsitan futuros dociles, qui errores suos Oraculis propemodum anteponunt; qui Pythagoraeorum more obnoxiam fidem ad Magistrorum subjugant nutus; qui denique longam annorum seriem adversus oppositas suis sententias rati praescribere, aut ridebunt Inventa nostra, aut, ne videantur allucinari potuisse, à somnijs obstinatè respuent vindicari? Enim verò tot ipsum discriminum terrores etiamnum inter ministerij munia coërcitum continerent, &securo silentio cogerent periculosam premere facundiam, nisi Veritas in generoso pectore omni terrore potior, suggeßisset jam sponte incenso exemplum &ardorem Menacei; quantoque sit gloria suavior, siquis propter hominum salutem perire non renuat, quam si fugiat Vlyßis instar, illecebrosa ignauae quietis dulcedine, quae poßit, ab eorum capitibus mala propellere. Veruntamen etsi parvulus, etsi solus tot &tantos audeat provocare, non est quòd venientium incursus vehementer debeat expavescere.