# De natura stirpium 175

Jean Ruel, De natura stirpium, Cap. LVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-ruel/de-natura-stirpium/175
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-ruel/de-natura-stirpium/175

Brutes arbor est soli Orienti cognita, neque Latinis adeo celebrata, cupresso fusae similis, albicantibus ramis, odore cedri cum accenditur. Tradit Claudius Caesar fumum eius contra alia ligna esse remedio, Parthos folia potionibus aspergere, nasci vltra Pasitigrim in finibus oppidi Sittacae in Zagro monte. Sunt qui hanc in Europa atque adeò Gallia iam nasci existi15 ment, esseque alterum sabinae genus: nec profecto longè ab ea dissidet. Addunt & quadam tenus tum odore tum colore immutatam, quia & caelum & solum inuectu quoque mutauerit. Huc facit etiam, quod rudimentum nominis Graeci brathys luxatis literis & aspiratione summota videatur elucere. ¶ Buxus.

---

Jean Ruel, De natura stirpium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_stirpium.
