Latin
VILLE DE LVON
Jean Ruel, De natura stirpium 2
Unproofread scanNot analysed yet
Similiter &in herbis satiuae quaedam habentur, vt olera, fruges: è frugibus frumenta, legumina: in quibus &erratica quaedam dicuntur, quae sua sponte nata, omni humano cultu carent, nullaque olitoris lege coërcita, liberè vagantur &errant: vt intubus erraticus, foeniculum erraticum, erratica pastinaca. ¶De partium habitu. Cap. II. Ed melius fuerit à partium finitionibus negotium auspicari, sine quibus arborum, herbarum fructicumque iustas deliniationes assequi non possumus. Radix igitur est id, quo alimentum allicitur, &terrae cohaeret. Caulis verò, in quod idem defertur nutrimentum, simplexque supra terram assurgit. is si in styli modum sursum prorepat, aut in altum feratur, Scapus Latinis nominari consueuit, ducta à columnaribus scapis similitudine. Varro tradit viciae capreolos quibus sursum vorsum serpit, ad scapum lupini, aliumve calamum, vt haereat, vinciri. Plinius inuentum esse meminit scapum, cen 20 tum fabis onustum. lis constat classicis authoribus, scapum pro caule frequenter vsurpatum. Idem quoque quòd in virgulae modum, vel teli rectitudinem consurgat, Thyrsi nomen sibi vendicauit. Sed Caudex verius id, in quod fruticis vel arboris à radice defertur alimonium, simplexque supra solum prosilit. vt hoc inter caulem &caudicem intersit: vt Caulis ad herbas, Caudex ad fruti 25 ces &arbores duntaxat pertineat. Porrò illa coliculorum soboles, inutilisque fruticatio è radicibus, Stolones appellantur. ij arboribus euulsi viuunt. Quo in genere cum parui sunt, eruuntur: partemque aliquam è matris quoque corpore secum auferunt, fimbriato segmine. Hoc modo plantantur coryli, sorbi, mespili, fici, imprimisque vites: à stolonibus, à quibus ne parentem luxuriantes ene 30 carent, auulsis, Pampinatio inuenta dicitur. li Licinio Stoloni propter diligentiam culturae cognomen confirmarunt: quòd nullus in eius fundo reperiri poterat stolo. quòd effoderebcircum arbores è radicibus, quae nascerentur è solo, quos stolones appellabant. Legemque tulit, vetantem plus quinquaginta iugera ciuem Romanum habere. Succrescens nepotum successio. Soboles, ab ole 35 scendo dicta est. Caeterum vt caudex caulisve radice: sic rami caudicibus fulciuntur. Rami sunt, qui in caule fissi multiplices sparguntur, quos nonnulli Nodos voluerunt appellare. Is cum suo fructu decerptus, aut ex arbore direptus, Termes veteribus dicebatur: praesertim cum folijs repletus est, &minus glaber. sic termitem oliuae nominat Horatius. Auulsum cum fructu è palma termitem, Do 40 ricos Spadica vocitare, author est Agelius. Surculus, quod ex ramis simplex ac indiuiduum oritur, quale praesertim germen apparet, quod ex surculis nasci Pompeius est author: vnde germanos diei tradit, eadem stirpe genitos. sed hae partes primae communesque plurimorum. neque tamen caules, neque ramos, neque surculos omnes herbae proferre conspiciuntur. Verum quae semen aut fructum aedunt, caulem fundere nulli dubium est. Caulis etenim non nisi seminis gratia promitur: quasi cum semina parturiunt, gestientes caulem emittant. Cortice omnes vestiuntur.