# De natura stirpium 511

Jean Ruel, De natura stirpium, Cap. LXX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-ruel/de-natura-stirpium/511
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-ruel/de-natura-stirpium/511

Columella in horto suo breue chaerephyllum appellans, videtur huic vulgari 5 nostro passim in hortis nascenti consentire, ita nominatum quòd largo grandique foliatu gaudeat, breui caule contentum, & velut herba paria secum faciente, quae quod à cauliculo dempserit luxuriosa foliorum vbertate compensat, mediocri tamen proceritate sustollitur. Breue idcirco chaerephyllum merito nominauit, nisi forsitan id olus à natalibus primis paulopost explicuisset ijs verbis, Assyrioque venit quae semine radix. quasi Syria in hortis operosissima gingidion sibi vernaculum ad nos transmisisset, quod satis Dioscorides & Plinius testatum reliquerunt. Haec tamen plane non ausim asserere, pugnantibus vtrinque tot authorum sententijs. Item amaritudo maior aliquanto Galeno Pauloque gingidio tribuitur, quàm in chaerefolio possit in15 ueniri: nisi longo forsitan transmigratu inuentoque dulciore solo, bonam partem amaroris exuerit. nam quaedam stirpes propter mutationes locorum, à qualitate sua discesserunt ita vt dignosci non possint. Prouerbium Graecis est, multa Syriorum olera. Syria in hortis operosissima simillimam staphylino serit herbam, quam alij gingidion vocant, tenuius tamen & amarius, eiusdemque effectus est. coctum crudumque 20 magna stomachi vtilitate manditur. Siccat ex alto omnes humores eius, Plurimum, vt Galenus est author, in Syria nascitur. Mira stomachi voluptate siue crudum siue coctum estur, longae tamen coctionis impatiens. Aliqui ex oleo & garo mandunt. Alij vinum aut acetum adijciunt, quò magis stomachi auiditatem moliantur. Ex aceto fastidiosos ad cibum reuocat, herba medicinae potius quàm cibo nascens, cum insigni amaritudine & astrictione praedita sit. Dioscoridi venit in cibos crudum, coctum, salsumve, magna stomachi commoditate. Vrinam ciet. Decocto eius per vinum sumpto affectus vesicae sanantur. Haec habebam de gingidio quae dicerem, iam ad scandicem noster conuertatur sermo. ¶ Scandix.

---

Jean Ruel, De natura stirpium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_stirpium.
