Latin
151
Jeremiah Horrocks, Ieremiae Horrocii opera posthuma 151
Unproofread scanNot analysed yet
Incerti nihil est, nisi de distantia occidentalis Pleiadum à limbo Lunae, hanc enim oblitus sum accuratè observare, fuisse tamen notabilem notavi; minorem tamen lucidâ parte Lunae quae fuit 5' circiter, memini me judicâsse eam quasi 4 aut 5', sed postea deprehendi aestimationes meas, per Tubum Opticum, fuisse majores vero saltem duplo, quo circa eam statui 2'. Habes, Lector, quiequid lucis tribuere possum, ingenuè &candidè, nec quidvis dissimulatum. Quod tamen instituto meo sufficit, certissime ex hac observatione demonstratur, Diametrum Lunae sensibiliter fuisse minorem scrupulis 34 1/2, ac proinde multùm ertare Lansbergii hypothesin, longè autem certiorem Keplerianam. Plura de hoc appulsu Lunae ad Pleiadas alibi dicentur: plura quoque ex observationibus amici mei W. Crabtrii, quas brevi (ut spero) edet, petenda sunt. Habebis apud eum totum observationis processum accuratissimè delineatum, &calculi Lansbergiani errores intolerandos, ex hac &aliis observationibus, patefactos. Quae omnia ipse Author, ut qui observationibus syderum assiduâ &invictâ constantiâ perpetuò vigilat, suo tempore, favente Deo, studiosis communicabit. Ego in praesens, ex thesauro suo mutuabor eas annotationes, quae Lunae diametrum accuratissime demonstrabunt. Eae sunt hujusmodi. PAA. C. 1637, Martii 19, Manchestriae, horâ 8. 12, limbus Lunae obscurus subibat occidentalem Pleiadum; stella fuit 3' australior centro Lunae. Horâ 9. 2', Luna eodem prorsus modo subiit lucidam Pleiadum. Ergo motus ejus visibilis, inter haec duo momenta, exacte aequavit stellarum distantiam, 34 1/2: quoniam autem intervallum temporis fuit paulo plus unâ horâ, ergo motus horarius visibilis 34 157, sed verus (propter parallaxin) 35' 45′', (&hic per duas aut tres horas idem lere manet:) Keplerus habet 36 ferè, Lanslergius 37. . Horâ autem 95645, Lucida Pleiadum è limbo Lunae occidentali emersa erat 3 borealior centro Lunae, aut circiter; (unde patet, Lunae centrum recta illum subiisse;) distabat autem stella eodem tempore paulo plus uno scrupulo ab occidentali limbo Lunae lucido, &scrupulis 2 post, nempe horas 9° 58 45, duplo magis; ergo totidem scrupulis ante, hora scilicet 9. 54'. 45, limbum praecisè tetigit. Quocirca scrupulis horae 52 457, (inter horam 9. 2. 0', &horam 90. 54. 45,) motus Lunae visibilis exactè aequavit ejusdem Diametrum. Motus autem ejus horarius verus, ante inventus, est 35 45′ vel 36' ferè: visibilis autem jam fuit 361/2, ergo scrupulis 52 45, movit 32. 5: tanta igitur fuit ejus diameter, quae à Keplero nihil sensibile differt; à Lansbergio autem toto coelo. Ab hac scilicet abest Keplerus tartum scr. 0. 29', Lansbergius autem scr. 4 37v. Tutò igitur in posterum concludere poterunt Astronomi, diametrum Lunae Keplerianam esse solam veritati exactè consentaneam. Satis igitur probatum est, Lunae semidiametrum in Perigaeo, à nemine praeter unum Keplerum, rectè constitutam esse. Observationes enim hae tam certae fuerunt, ut scrupulus de illis omnino nullus moveri possit. Erat enim nox clarissima, ut vix unquam clariorem viderim.