Latin
DISPUTATIO
Jeremiah Horrocks, Ieremiae Horrocii opera posthuma 175
Unproofread scanNot analysed yet
DISPVTATIO VI. DE SYDERIBUS. CAPUT I. De motu Syderum in genere. VEnio jam tandem ad praecipuum illud Astronomi munus, quod de corporum mundanorum motu versatur. In eo primum perquirendum est generatim, deinde in specie. Primo igitur hypothesium Lansbergianarum considerationem generalem aggredior, postea singulum cujusque motum examinaturus. 1. De Motu Terrae. Gratulor sanè hac in parte faelicitati Lausbergii, qui etsi in plurimis aliis, superstitiosâ quâdam Antiquitatis reverentiâ, opiniones Veterum studiose nimis coluerit, hic tamen non modò locum cessit veritati, sed &ipse pro eâ non pauca doctissimè quidem &eruditè disputavit. Objectiones enim Ptolemai, &aliorum omnium, non minùs solidè, quàm ingeniosè refutavit; Argumenta pro Terrae motu diurno &annuo firmissima adduxit, eorumque nomulla nova &prius non tradita; adeò quidem ut nunquam negavero, quin hac in parte plurimum ei debeat Astronomia vera. Quod tamen dolendum est, neque hîc illi licuit perfectè sapere, sed pulcherrimam veritatem vanitate suâ conspurcavit. Argumento quodam à Lunae motu usus, cujus absurditas &consequentia non tam juvat, quàm suspectam reddit causam aliàs longe verissimam. Argumenti sui fallacia in eo consistit, quòd credat cum Ptolemaeo motum Lunae in Zodiaco, componi à motu suo per orbem proprium, &Solis motu in Eccliptica.