# Ieremiae Horrocii opera posthuma 2

Jeremiah Horrocks, Ieremiae Horrocii opera posthuma, JEREMIAE HORROXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jeremiah-horrocks/ieremiae-horrocii-opera-posthuma/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jeremiah-horrocks/ieremiae-horrocii-opera-posthuma/2

Cum tameh e contra perpendo, quam superciliosè Tychonis, & Keplori, omniumque aliorum, despiciat; Scripta autem propria, tam gravissimis, ac multiplicibus erroribus obnoxia, insipidâ adeo arrogantiâ ad nauseam usque collaudet; effervescentem indignationem vix reprimo; sed tam insulsam animi superbiam severius vindicandam statuo. Sed vincat humanitas, & senectuti suae (si modo adhuc sit in vivis) tantum tribuatur, ut mitiùs ob eam tractetur, acriori alias calamo exagitandus. Ut igitur lectorum omnium animos, quoad possum, conciliatos mihi reddam; exponendum paucis erit, qua occasione, quibusque de causis, opus hoc susceperim, ut ita possit intelligi, me non temerario & perverso contradicendi desiderio, sed consilio maturo atque animo satis sedato, illud aggressum esse; nec tam alios defamare velle, quam veritatem adversus eos tutari. Illud autem sic contigit. Cum primum Astronomiae animum, tum puer, appulissem; multa habui quae flammatam cupiditatem altius incenderent. Speculationis jucunditas, vel contra nitentem, rapiebat: Spiritumque elatum dabat ejus nobilitas; voluptati erat, praestantissimorum Artificum, Tychonis, Kepleri, &c. famam mecum meditari, eamque saltem votis emulari. Nihil pulchrius judicavi, quam Creatoris mei multiplicem sapientiam in tam speciosis operibus, contemplari, jucundissimam motuum caelestium varietatem, Solis Lunaeque horrendos labores, & alia hujusmodi, non ampliùs cum stupidâ vulgi admiratione intueri; Sed eorum omnium causas cognoscere, atque adeo pulchritudinem propiori intuitu depascere. Sed multa se subinde obtulerunt impedimenta: ipsius Studii taediosa difficultas, rude adhuc ingenium deterrebat, facultatum mearum inopia aspirantem animum oppressit, & adhuc opprimit: Illud autem maxime dolebam, neminem esse qui vel me his artibus instrueret, aut saltem qui conatus meos sociato studio adjuvaret, tantus omnes invasit languor & socordia. At quid facerem? Studii laborem facilitare, mihi non fuit possibile, fortunas meas augere, multò minus; eundem Astronomiae amorem aliis indere, omnium minime. Philosophiam autem pro difficultate deserere, debile erat, & animo meo indignum.

---

Jeremiah Horrocks (with John Wallis), Ieremiae Horrocii opera posthuma. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Jeremiae_Horroccii_opera_posthuma.
